CIRICSETUM

CIRICSETUM
CIRICSETUM
vox Saxonica h. e. Ecclesiae semen, aliis primitiae seminum, vectigal fuit Ecclesiasticum, quod Britones Anglique, secundum veterem Mosis legem primitiarum nomine quotannis, in Festo S. Martini, pendere tenebantur, sub poena 60. solidorum, et decupli persolvendi. Vide Fletam, l. 1. c. 47. §. 27. LL. Inae Regis Westsaxon. c. 4. LL. Henrici I. c. 11. Ingulfum, p. 894. Radulfum de Diceto, A. C. 1031. Wilhelm. Malmesbur. de Gest. Angl. l. 2. c. 11. et Florentium Wigorn. p. 621. laudatos Car. du Fresne in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PRIMITIAE frugum aliarumque rerum — eô fine Deo offerri consuevêre, ut in iis reliquae omnes sanctisicarentur. Sic Primitiae arborum offerri iussae sunt Levit. c. 19. v. 23. 24. quod hôc ordine fiebat: Tribus primis, a quo plantatae erant, annis, praeputiatae censebantur, adeoque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”